mercoledì 30 settembre 2015



Odor lignamini spiratur
combusti quod aliquis foco
animum frigente tempore
dedit. Dum omnes tristes fiunt
inhalo hanc mi carum saporem
qui conducit domum infantiae
sine curis manifestis cum
trepide expecarem novum annum
caelichomatice ubicumque.
Amoris tempus dicitur ver
tamen meum nunc vere inveni
dum perdit sol in noctem pugnam
anno uno decurso punctum.
Erit perpetuo? Non erit…
atqui eam video in aere bruna
diffusa more veli ex fumo,
et video in trama strictorii
senis fumans in ostium domi
et in brevidia quae componit
fugaciter in turbinibus
morituris oculi pulsum
effigies mundorum alias.
Autumni vente spira mihi
vespero rubro, umbroso, caro
qui mostrat lineamenta nigra
domuum micantium per se
in parvulis spatiis lucis.
Foliis tege meum visum
caducis de arboribus altis,
aurantio coloreque
laetifica me cucurbitae
< et nunc aptus sum somniando >
ut facis subtrahens luce
sole die post diem ramos
- - - siccando - - -

martedì 29 settembre 2015


CARMEN ZAPPAE I

_ u _ u u _ _ || _ u _ u u _ x


Zappa vertice in alto tu superbus sedens dic
voce perpetuo quod ad me pertinet carmen
glorians nisi mente quam apta musica regit
omnes comptior annos artis omnibus illis
qui te tempore traxerunt pudore cum nullo.
Iamque mustacium signum tam tui genii apte
ut marinusque doctor nomen dederit cnidae 
Nandus quod similem vidit hanc habere figuram.

lunedì 28 settembre 2015

In terra saucius iam sum
perditus deliriis mentis:
de turribus tutelae astam
nam ad cor meum iactaverunt.
Maledicti puellam ceperunt
violentaveruntque noctem unam,
fletus matris meae pudeor
quem dedi sanguine rubente.
Metacognitio, da mihi
vim non credendi monstriis
quae sine verecundia stant
pascuntque laetitia mea,
ut est tu monstra puellam meam
et serviliter laetus ero
perpetuo.

domenica 27 settembre 2015

Dulcissimae luci suae Desideratae dilectissimae et honoratissimae omnia bona augurat sponsus psychodeliceque suus hoc scribit laetae serenaeque dominae:

Ave amor mihi numen perfectum et excelsum, dies est leonum, et vi maxima uti necesse est! Latine scribo quod primum insegnametum tibi erit de hac tam pulchra lingua, sane, non propter hoc… sed quoniam diligo ex omnibus ut tibi scribam. Universitaria divenisti more mei e parvula puella camminatis miliis ex semine ad uxorem temporis, feminam perpulchram: est dies maximi momenti tamen noli timore morare passum – paulum abes – in metam novissimam, semper memora te lupulam esse. Magna es et fortissima, splendida et longa, parvula et perfecta veluti granum nivis; omnia facere potes: extrahe omnia qua vis et crede in me semper proximum quibuscumque decisionibus praeter te quae diligentissima semper semperque victrix eris! Fortasse anniversario non simul erimus sed certe Pisarum qua te cognovi ero non male erit ergo quod nunc videoconversationem habere sine pudore potemus scioque phantasmagorice fore! Te amo, te dilexi et semper die post diem facio, subridens mane legens tuum bonaugurium primum et recubans sero ultimum, spero tu quoque agere. Verum est, saepissime pavorem animadverto et anxiesco angore maximo tamen in fundo cordis mei distinguere veritatem possum etiamsi interdum extreme difficile mihi videtur: semper erimus simul. Non est dies sine progressu, magis magisque iunctiores iunctioresque fimus. Et per aspera nostrorum problematum; eclipsis est, lux caret non magis quam minuta horae et per hanc pulcherrime stellae timidae appariuntur in loco eis alieno quam caelus quem degunt sit nobis obscurus nostro spectu pallenti exbigotito, ad illa erimus astra pruna longissima. Sum tuus semper et scio ita tuque mihi esse, confiteor in tua talenta infinita non tantum quod te amo sed more amici sinceri. Bona lectio tibi latinitatis a nobis amatae.
Te amo diligentia et delicia. Omnia alia dicta minia sint quod nihil possum dicere qua nescis.

Alexius de familia Isclanorum-Contrarum.

LALLUM ADELAIDI

Fīlia , mihi es dulcibus mellibus flōs
dulcior omnibus clam ōribus quae apium factīs. recubās apud mātre amante et hīc stultior piscibus sīc ōribus fantibus quī vagant. Recubā, somniā nunc; recubā laeta et mox: flēre scit nōn licet cum potior stēlla micāns sīs . Dulcibus parvula plēna et omnia ut parva lagōna bene fartaque frūctibus sīc variē bonīs. mea candida lūx, recubā, somniā nunc usque ad līmina quae sunt iānuae diēī novī.


Parva tu atque candida amica quam mel
dulcis, sponsa amabilis facta amore,
sim adiunctus te perpetuo, cycna clara:
luminas vitam.

><

Inter has oleas chrystalli
caelum papilionum ostendit
 velocem advenientem albissimum
gregem.


<>

nocte mihi taedium cessat
quae dimidio die permit
fessos oculos sua magna
vi. Quiesco quiesco tandem!
Desiderata mi loquitur
stellae fulgentes caelum incolunt
 et alibi laeta puellae
verba mihi dilectae ducunt.
Matresces patresco die nos
adelaidescemus dulciter.



NYCTODELIA

Sol iratus tu es splendore
quo rubescit pellem reginae
meae, galactosae et perpulchrae:
sol nostrae insulsae zelosiae
volo te subire lumine
vago miliarum vagarum
perlongissimarum prunarum.
Nox, te invoco manibus tuis
nigris in recessu stellarum
per quem nigri pascunt planetae
ignoti qui pronte funde obscuras
fragilibus oculis nostris.
Nox, te invoco hypnogera dulcis
qua laetior vago cum puella
- - - levis - - -


sabato 26 settembre 2015


COHORTIS LALLUM AZATHOTHI

Tu dormiens Chaos   aeterne, inter nos
hoc perge horrorem  verbo pudore tam
plane carente quod  omnes male ducat;
cosmi creatio  toti, potens, tui
ne impetum unum  dementia et nos
mox destruas parans,  
nos tibias tibi,  
noster silens Chaos,  mox hic sonamus sat 
ut laetus denuo.   
Nobisque,  caece, nunc
dormique rex bene,  dormique gloria!



_  _ U _ U _  |  _  _ U _ U _

Galaxiodelia

Virides plantae lecticulus
fiunt et nobis flumineus:
omnibus pinguntur omnia,
sunt animalia maclata,
plantianimalia firma,
dulces tibiae sesonantes
et stagnum quo omnes bibunt laeti
et firmis ferunt acuam vivam.
Memet aspicis tu dulcis nunc
et amore micas omnibus
coloribus quos album sinit.
Subrides et galaxiae cor se
obstendit nitide destrictum
nube stellifera rotante.
Capis meas manus liberas,
calidus pervadit aures mox
vim animadverto in me parvo.
Es pulcherrima lux caelica,
es lux iridis perchromata,
es centrum vorticis lactis es.
Te video, amorem video
non chordulae sunt trama cosmi:
nos minime intersunt, dulcedo!
Quo vivimus sunt sensus modo.
Galaxia enim estis ipsum tuque.

venerdì 25 settembre 2015














AZATHOTH

In centro stat cosmi cohors pantocreatoris:
sultanus summus Azathothis est niger huius
qui vertex dementatus recubat sine mora,
interdimensionalis feri in impetu belli,
in solio commodo suo sine legibus mundi,
immensus quam obstrictus amorphe in seseque foedum.
Caecus paulum subvigilans blasphemiat Numen
dum perpetue ludunt alii absone avena
minores et cicrule saltitant miseri illic
ne demens Dominus exsomnis omnia nullet.









ORIGO MUNDI

Prodigii appendix originem dicere mundi
meae menti fert mirabili vi atque decore;
duc, pantocreator, aptis parvum sonibus me
dignumque piratae da cantum mirabilem.
Nil in principio hic inerat nec tangitur ullum
tamen iam vagabat Spacellum nobile nostrum
coctum aliene liquore clam et extraphysice catino
ergo solum fuit in spatio cum eius residuis.
Sic tempus longum illudens quia taedium in illo
succum sorbebat multum e poculo alcoholicum:
erat cervisiae illum et tempore hoc omnibus sacrum.
Nostro hebrioque inde Spacello insania venit
atque dedit spatium nostrum spacellulis factum,
chordulae energeticae instantes veri sub amicto
quae eius parvae imagines ubique materiam omnem.
Sic mundum chordularum ad formam gregatio
fecit casu moto a suprema nostra Deitate
"O sedule mi Pinguine!" sic incipit ille,
“eris tute praefectus terrenus mihi dignus”
sed esse curtum reclamabat hominem se
et ob superbiam pinguis plumatus est nunc:
curtus effectu gravitate modo quae eo amor est!
Sed piratae intrepide e gurgitibus venierunt
et calidum cosmum fecerunt omnibus aptum
gloriantes nomen pastae cervisiaeque.


Care mi Clai Tuccere,
 prope habui memorationem ut epistulam quandam iam tibi scripserim at animadverti sic non esse. Amice mi de longissima terra alabamica, nunquam scripsi tibi nisi brevibus sententiis in chattationibus vatsappianis et facebucianis. Res impudica mihi! Venias mihi da, quaeso. Poema quod tibi misi numquam pervenit tamen fortasse die futuro adveniet utinam filiis tuis adultis. Quid dicendum? Probabiliter est et nunc in Italia nota condicione meae respubblicae! Te annis cognosco et amicus optimus factus es: vidi puellulam tuam crescere advenireque puellulum, memoro bene cum post conatus varios tuam mulierem gravidam esse dixerit. Commotum me habebam quoniam illa momenta vixi etiamsi tam remotus in Europa. Omnia dedi tibi de vita mea: amicos, genitores, sponsam et eventus. Multa novi de tua vita, Musicam tua audivi et amavi valde.
Utinam die futuro tecum in Alabama fore! Nam velim ante finem photographema nostrum simul.

Auguro tibi et familiae omnia bona.

giovedì 24 settembre 2015

De Proditione Amorosa

Saepissime risum aliis hominem proditum a puella movit quasi, omnibus factum, nemini sit. Dicunt inde fere illum stultum esse scortumque feminam, sed humiliatio manet maxima est cui sequitur, eis sententiis, illum scortum.
Non est, verecundia atrocior cui prodit. Amore nam omnes fiunt vulnerabiles et amore visum adnebulatum habemus, nequimus obiectivitatem servare ut pondus cuius stat apud nos intellegamus ergo imperdonabile hoc abutere est. Simile mihi videtur caeco subtrhaere nummos mendicante: non modo typholi fimus ignorantia sed etiam sensibus et pauperes ultro. Fragilem omnia necare te potest, amor semper fractibilis feliciter libenteque te gubernabit. Non culpa proditi tamen traditoris quod tantummodo horribilis mas feminave potest sic agere. Cor nobile numquam proditor, cor infimum canis naturam habet inveniendi plurimos sensus tamen vacuos. Nemo nobilitatis bonae habens verum amorem alibicee sexualiter corpora quaerens. Numquam proditio sit condonanda.

mercoledì 9 settembre 2015

PANIS OLEATUS
(ME DESIDERATUS)

Non nobis rara vestimenta
neque pretiosis eroti
texta in America licentiosa,
non loci libidinigeni
tamen spartanum cubiculum;
nil nobis ultra nos oportet:
boni sensus, iuveniaque
corpora munda sinceraque.
Sit cutis expolita tua
a pictis, vanis cosmeticis,
sub vestibus tam masculinis
oculis parvuli populi,
aqua saponeque lavata
haud dissimiliter mea.
Sint nobis modica passio,
amor et basia dulcia.
In climace simplicitate
est difficilior quam luxo
mediocritate lucente:
sine falsis his fragrantiis
odor magis sudoris insit!
Tantum nos in stragulis iuncti
more puerorum disfarsorum
qui forte sat nimia sciunt.
Nuda veritas, puella tu.


VELUTI OOPARTES 
ITER
  
Exul noli decedere
haud ferens tecum
partem meam

martedì 8 settembre 2015




Chrononautica


Socer genitor amoris mi,
te vidimus: ego et filia,
futuro adveniens remoto
apud undatum portum velut
textus spatiotemporalis.
Nescio de qua regione
astronomiarum sed tute
eras, gerebas tuum visum
at obscurato perspicillis
more cuius secrete venit
 et decem annis seniorem.
Sol lente relinquebat terram
nostram hanc omnibus momentis
tendentibus tempus crastinum.
Venisti ad nos tu nostalgia?
  fortasse minatus expectat?
Pavor silens et horror mihi!
Cur nos voluisti videre
- - - iuvines? - - -

lunedì 7 settembre 2015

Psychedelia sive Phytodelia

Es hic voce dulce atque bona
dum hoc omnia sono pingitur,
reverberum stat ubicumque
sursumque deorsumque saltans.
Dormio vigiloque tecum
sub arbore millenario
panchromato mosaicato;
nunc bullato: totitremante!
Panchromatototitremanter
se movit et visus tuus
firmus dum omnia transrotant
ulstransperhyperpulcherrimus.
Suavium tuum illucens
est ab initio annorum
milia miliarum rubrum.
Sonitum de ossibus nostris,
corpora vana infinita esse
sentio. Sumus nos apiron
in ampliore cosmo quam hoc.
Es hic at ubicumque more
- - - reverberi - - -

ECHO

domenica 6 settembre 2015


Psychedelia sive Mentostensio

Mea dulcis Desiderata
coloribus tu pluviarcus
picta more arulae perpulchrae
comes esto in itinere longo.
Atque oculi nos aspiciunt
violacei superbique
dum septichromata effunditur
acqua qua nos pedes mergimus
cycni sub sole permicante.
Rivus permadidavit cutem
melle mystereo sincero
quod inter digita sentio.
Attamen est aquae vitalis,
quieta pictaque musica
qua nunc manus tuas reponis
et cursus commutas leniter
sonis permicantibus luce.
Nunc et semper unitas sumus
cum natura et sole et musica.
Saltem donec aqua non modo
-  -  -  cyanea  -  -  -



HOC VIDI NITIDE SCRIPTUM


flava,
rubra et
viridis
et
violacea lux omnia bona
mirabilia
quoque
sunt
semper
sed finita
etsi

ope
pascunt

Iter Temporale sive Chrononautica

Nescio, plane minime nosco, naturam itineris temporalis sed res insolita mihi facta est quae de impossibilitate eius movit dubitationem. Incedebamus nam ego Desiderataque in molato bracchio Portus Hercolis et genitores sponsae meae paulum priores erant. Momento quo curvamen magnum transivimus hominem identicum Carolo patri vidimus, Ille erat sine dubiis, helioperspicillatus quasi ad se obscurandum sed metipsissima imagine: suo visu, suis capillis, suis vestibus et corpore. Non salutavimus eum una cum causa, senior erat annis circiter decem visu. Ille de futuro ex nostra sententia venit ad revidendum suum iter apud me cum filia, nobis iuvenibus, nam mirabundus nos aspexit more nostra ad eum. Fortasse ob longitudinem suam ipsius ab se ipso praeteritatis cogitabat transire visus a nemine quoniam faciebat nos anteriores quam genitores et quo fuimus. Fortasse diebus superioribus erat proxium quoque sed non vidimus nisi hoc die, undeviginti augusti duomiliaquindicim.

sabato 5 settembre 2015

Montesi Latine.

Expiatio

Matthaeus edit valde calorice et crasse, enim per dies superiores pater terrenus ei multa carnem cum caepulla et contracaepulla coquinavit, salsiciasque etiam multas consumpsit sine mensura. Ergo in corpore eius, praeter dentem cavum quem habebat, ut poena brufuli et pustulae, voluntate Dei, apparuereunt; Propheta illos dicet brusiolos ex verbo latino medioaevali brusio “ardeo” certe propter dolorem. Una ex his in arbore vitae intravenit, dolore atroce Matthaeo; sic ille hanc pressit et pus abiecit longe. Posthac pustulae buccae apertae flammatae factae sunt, et dolor valde crevit. Post dies et dies laboris Propheta Matthaeus eiecit ad caelum rogatum – Iesu, fac me expiare doloribus meas culpas – enim post paulos soles ille sanus fuit et sine iterum peccatis.

Prex

Angele Dei fluvii Misconis
custodi hunc fluvium;
recura aqua, aquae libras accresce,
quod moriturum est hoc flumen:
hoc flumen Misco!
Angele Dei fluvii Misconis
custodi hunc fluvium;
recura id, Aspice!
Miserum fluvium,
etiam descendit,
per vitam non pluit.
Pater aeterne,
da nobis aquam;
recura nos, terram recura
quae aquam cogit.
Mi Deus creator ominium,
tu qui es lux tu qui es amor infinitus,
mitte deorsum nobis aquam,
recura fluvia, aquiferas recura
fac plauvere etiam in cordibus,
in mentibus et corporibus
malefactis a divisione.
Angele Dei fluvii Misconis,
intercede apud Iesum
ut pluviam mittat et aquam,
et non modo in terra pluere faciat
sed etiam et maxime in cordibus,
in mentibus et corporibus
putrefactis, Amen.
Laus et gloria perpetuo tibi,
Iesu, qui creasti fluvium Musconem
et omnia fluvia mundi.
Da nobis laetitiam, pacem, amorem
et aquam. Amen.



Sententiae Matthaei Montesi

[1] Qui superstitiosus est ianuam inferis aperit, Satanae.
[2] Res publica quae non pauperes iuvat, patri aeterno rationem reddere debebit.
[3] Ut me offendam fecit, homo sine Deo, meam vocem ut illam Diabuli esse, ut unus homo qui, in se, habeat legionem Diabulorum loquentium. Etiam coloravit, ludo colorum, meam faciem rubro ut facies Daemonii.
[4] Maria mater pons ut pontifex est, nisi transimus per ecclesiam, quae nos purificat, iungere ad Iesum Redemptorem nequimus, sed ecclesia mater est id est mater est ecclesia.